monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 375

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 375
dicuntur autem relativa tribus modis: aut alicuius, ut filius, aut alicui, ut vicinus, aut ad aliquid, ut duplum, quoniam duplum ad aliquid simplum est. omnia relativa his, ad quae referuntur, vice mutua respondent; nam quemadmodum filius patris filius est, sic pater filii alicuius pater est. et respondent ita, ut aliqua isdem casibus respondeant, aliqua casus mutent. nam de filio dixi; item de servo dicere possumus, quoniam servus domini servus est, dominus servi dominus. haec ita sibi respondent, ut eosdem casus in conversione custodiant. ita quoque duplum ad aliquod simplum duplum est, et simplum ad aliquod duplum simplum est; ita maior minore aliquo maior est, et minor maiore aliquo minor est. manifestum est ergo ista casus in conversione servare; at vero scientia cum sit relativa (alicuius enim rei scibilis scientia est), in conversione id, ad quod refertur, casum mutat. nam quod dicimus 'scientia scibilis rei est', non possumus dicere 'scibilis res scientiae est', sed 'scibilis res scientia scibilis est'. item sensus rei alicuius sensibilis sensus est, contra sensibilis res sensu sensibilis est. haec ergo non ut quae supra dicta sunt servatis isdem casibus, sed mutatis convertuntur.